- BROMOS
- BROMOSapud Plin l. 18. c. 10. Far sine arista ost. Item siligo-adiciuntur hs genera, bromos, siligo exceptutla et tragos, externa omnia ab Orrente invecta, oryzae similia: avena est frugifera (qualis nostra est) ex Graeco Βρόμος, ut videre est apud Dio scoridem l. 2. c. 85. et l. 4. c. 135. Cuiusmod fruges externae suerunt Italiae, Graecis propriae, quos pultem ex ea conficere soliros fuisse, idem Plinius tradit, qui eam Graecam avenam quoque alibi vocat. Pabulum fuisse quadrupedum Βρόμον, Hesychius notat: Certe hodieque iumentis pro pabulo praebetur. Apud veteres vero Romanos, qui avenam non serebant, hordeum equis dabatur, uri diximus supra, in voce Avena.Alias Βρόμος, non solum ad auditum refertur, et fremitum clamoremque significat, sed adodoratum quoque et gustum: unde Βρομῶδ`ες et εμβρομον odoris significat gravitatem et vehomentiam, seu acriorem et virosiorem fragranriam, eamque, quae gustu sentiour. Quemadmodum Medicum laser odoratum erat et Βρομωδέςτερον in gustu, quam Cyrenaicu, quod prorsus erat ἄβρομον, quamvis utrumque odoratum esset. Non enim Βρομῶδες statim foetidum, ut quidam male autumant, sed quae Βρομώδη sunt tantum, ea talia: quae vero habent το Βρομῶδ`ες εν τῇ δ᾿ωδίᾳ, solâ vehementiâ ac virositate boni odoris dilplicent etc. Qua dere vide plura apud Salmas. ad Solin.p. 218. 360. et 386.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.